- CLASSICI
- CLASSICIMilites qui in classibus militant, seu navibus armatis, de quibus titulus est in Cod. Iustinian. et Theodos. Classiarii milites, apud Lamprid. in Commodo, c. 15. qui Lembarii, apud Vopisc. in Aureliano, c. 38. Duo enim genera Classium apud Romanos fuisse, scribit Vegetius, l. 4. c. 31. 32. s. Liburnas et Lembos seu Lusorias: illis in mari utebantur; istis in fluminibus, quae eos a Barbaris dividebant; in utrisque Milites erant Classici, quos iustorum militum operam munusque praebuisse et in campo et in castris, apud Veteres discimus ex Hygino de castrametat. Alae milliariae vel quingenariae: Mauri equites: Pannonii veredarii: Classici omnes ideo praetendunt, quod ad vias muniendas primi exeant, et quo sint tutiores, a Mauris equitibus et Pannoniis veredariis operantes proteguntur. Idem alibi Classicos Misenates et Ravennates numerat, inter Mauros equites, Pannonios exploratores, Palmyrenos, Dacos Getacos et reliquas nationes, quae Romanis militabant. Primum autem Classiarios ex remigibus iustos milites fecisse Neronem, legimus apud Suetonium; qui idem excalceatos currere iussos esse notat, in Vespas. c. 8. Vide Salmas. ad Vopisc. loc. cit. uti de Classicis Auctoribus hîc infra, ut et de Classico milite.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.